ORACULUM
Datenquellen zu Themen der Antike
Ein Angebot der Arbeitsgemeinschaft Altertumswissenschaften
Liebe Medicamina-Gäste,
ORACULUM ist umgezogen!
Klicken Sie bitte hier, um zu ORACULUM zu gelangen!
Quapropter
qui materiem rerum esse putarunt
ignem atque ex igni summam
consistere posse,
et qui principium gignundis aera rebus
constituere aut umorem qui cumque putarunt
fingere res ipsum
per se terramve creare
omnia et in rerum naturas vertier omnis,
magno opere a vero longe derrasse videntur.
adde etiam qui
conduplicant primordia rerum
aera iungentes igni terramque
liquori,
et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
ex igni
terra atque anima procrescere et imbri.
quorum Acragantinus cum
primis Empedocles est,
insula quem triquetris terrarum gessit in
oris,
quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
Ionium
glaucis aspargit virus ab undis
angustoque fretu rapidum mare
dividit undis
Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
hic est
vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
murmura flammarum rursum
se colligere iras,
faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
ad
caelumque ferat flammai fulgura rursum.
quae cum magna modis
multis miranda videtur
gentibus humanis regio visendaque fertur
rebus opima bonis, multa munita virum vi,
nil tamen hoc
habuisse viro praeclarius in se
nec sanctum magis et mirum
carumque videtur.
carmina quin etiam divini pectoris eius
vociferantur et exponunt praeclara reperta,
ut vix humana
videatur stirpe creatus.
Hic tamen et supra quos diximus
inferiores
partibus egregie multis multoque minores,
quamquam
multa bene ac divinitus invenientes
ex adyto tam quam cordis
responsa dedere
sanctius et multo certa ratione magis quam
Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
principiis
tamen in rerum fecere ruinas
et graviter magni magno cecidere ibi
casu.
Primum quod motus exempto rebus inani
constituunt et
res mollis rarasque relinquunt
aera solem ignem terras animalia
frugis
nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
deinde quod
omnino finem non esse secandis
corporibus facient neque pausam
stare fragori
nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
cum videamus id extremum cuiusque cacumen
esse quod ad sensus
nostros minimum esse videtur,
conicere ut possis ex hoc, quae
cernere non quis
extremum quod habent, minimum consistere rerum.
Huc accedit item, quoniam primordia rerum
mollia constituunt,
quae nos nativa videmus
esse et mortali cum corpore, funditus ut
qui
debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
de nihiloque
renata vigescere copia rerum;
quorum utrumque quid a vero iam
distet habebis.
Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
aut ita
diffugient, ut tempestate coacta
fulmina diffugere atque imbris
ventosque videmus.
(Titus Lucretius Carus, I,705ff.)